[314] EPISTOLA XIV.

Doctissimo ac Ornatissimo Viro

M. HENRICO CASTRITIO a GELDORP,

Scholae Duysburgensis Rectori.

Duysburgum.

S. P.

Brevior ero, mi CASTRITI, propterea quod cognatum ad me tuum vocavi, cui omnem rationem exponam qua negotium tuum confici possit. Cujus quidem caput est, quemadmodum & superioribus literis ostendi, ut nobiscum, hoc est, cum catholicis sentias. In quibus, si qui sunt fortasse abusus, ut nihil est ab omni parte beatum; primum non est in potestate tua omnia corrigere: deinde certo scio multos esse qui quaedam in abusibus ponunt, quae si diligenter patres legissent, intelligent jam inde ab Apostolorum temporibus, ducta & per manus tradita esse. Itaque ei rei nullum aliud est remedium, quam ut quis vel ijs qui in eo genere versati sunt credat, vel ipse in ijs exquirendis, animo sincero & ab studio partium remoto, aliquid studij laborisque ponat. Cura, mi CASTRITI, ut valeas cum uxore & liberis caeterisque tibi charis. Raptim Bruxellae. XXVI. Octob. MDLXII.

T. D. deditissimus

JOACH. HOPPERUS.